Judges 6

. ID., hom. 7. Haec patiebatur Israel, etc., usque ad morte sua clarificatam, sanguine lotam. . etc. AUG., quaest. 31 in Jud. Cur non dicatur nomen hujus prophetae, etc., cur non possit angelus propheta dici? ISID., in Jud., tom. 5. Gedeon Christum significat: qui sub umbra sacrae crucis praedestinato incarnationis futurae mysterio constitutus, rectitudine judicii quasi virga electionem sanctorum a vitiorum paleis sequestrabat. . ADAM., hom. 8. Vir eruditus, et habens Jesu praedecessoris exemplum, cautius agit. Sciebat enim posse angelos tenebrarum transfigurare se in angelos lucis: ideo examinat spiritum, si a Deo sit. Spiritualis enim omnia examinat. Sic praedecessor ejus Jesu Nave cum principem coelestis militiae vidisset, inquirit: Ideo Gedeon discutit angelicam visionem, diversitate et mutatione signorum. AUG., quaest. 35 in Jud. Advertendum est, etc., usque ad velut adjuvandus praesentia sanctitatis ejus. Greg., lib. III Moral., cap. 17. Gedeon cum a paleis frumenta excuteret, etc., usque ad sed omne etiam quod in se per cogitationes turpiter ligatur, tergat. ISID. Quem pater dolis deputavit, hunc Gedeon occidit, et alium septennem immolavit Deo; in quo ostendit, post adventum Christi, omnia Gentilitatis sacrificia abolenda, solumque jam sacrificium passionis Christi pro redemptione populi Deo offerendum. Ipse enim est vitulus septennis, plenus scilicet spiritu septiformi. . ADAM. Convenerunt adversum Israel Madianitae, etc., usque ad expugnant populum Dei, cum paganis scilicet et Judaeis. ID. Quae interpretatur semen Dei. Non enim audent adversarii illuc ire, etc., usque ad quia constitutus est in vertice intelligentiae spiritualis. . ADAM., homil. 8 in Jud. Cum multa sint et innumera signa, etc., usque ad quas nullus humor divini verbi infundebat. Orig., homil. 8. Non ubicunque, non in campo, nec in saltu, sed in area ubi messis est, etc., usque ad mundo corde recumbamus in convivio sponsi Jesu Christi. etc. AUG. In tentatione Gedeonis quod praenuntiare Dominus volebat, ostendit in compluto scilicet vellere et area tota circumquaque sicca figurare primum populum Israel, ubi erant sancti cum gratia coelesti tanquam pluvia spirituali, et postea compluta area, siccato vellere figurare Ecclesiam Dei toto orbe diffusam, habentem non in vellere tanquam in velamine, sed in aperto coelestem gratiam, priore populo velut ab ejusdem gratiae rore alienato atque siccato. . etc. ADAM., homil. 8. In secundi quoque signi ratione, etc., usque ad universa terra divini roris gratia infunditur. .
Copyright information for VulgGlossa